- NEFANDUS
- NEFANDUSapud Statium Theb. l. 4. v. 516.Et triplicis mundi summum quem scire nefandum,Illum sed taceo.Est cuius notitia non est effabilis. Loquitur enim hîc de Caeli, Terrae et Oceani, ac Inferorum Domino, Imperatore, Rege, ut habet Glossa MS. apud Casp. Barthium Animadvers. adl. Sic ineffabile dicunt Iudaei nomen Dei proprium Gap desc: Hebrew qui proin cum iam olim per religionem primum, postmodum per superstitionem a pronuntiatione eius abstinuerint, perdita et incognita, aut saltem incerta multis, vera et genuina eius lectio videtur. Verum tempore Mosis nominis huius pronuntiationem, non solum in sacris usurpatam, sed et publice fuisse notam et pervulgatam, imo apud vicinas quoque gentes famam eius dimanâsse, discimus ex Numeror. c. 6. v. 24. Levit. c. 24. v 11. 16. 1 Regum c. 17. v. 12. etc. Adde quod ad idola sua sacrum istud nomen Gentile nefarie traduxisse, patet ex nominibus Iao, Iavo, Iovis, Ι῎ακχος et Ι᾿ώβακχος, quae Bacchi nomina; ut et Iani ac Dianae appellationibus: Interim quod Graecis literis exprimi non posset, ἄῤῥητον recte dictum fuit. Franc. Burmannus Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 1. c. 16. §. 5. et seqq. Vide quae infra de Silentio, in Sacris, dicemus, alibique passim. Alia vocis notio, apud eundem Statium Theb. l. 1. v. 273. ubi de Iovis Lycaei in Arcadia Templo,Arcades hîc tua (nec pudor est?) delubra nefandisImposuere locis.Hîc enim nefanda loca vocat poeta, in quibus homines gustatô sacrificiô, quod immolatô puerô Arcades Deo suo Lycaeo facere solebant, in lupos mutari credebantur, ut ex Plinio l. 8. c. 22. notant duo Augustini de Civ. Dei l. 18. c. 17. Scholiastae, Lud. Vives et Leonardus Coquaeus. Sed et idem Templum qui intrâssent, necari consuevisse, docet Hyginus Poet. Astronom. in Arctophylace. Ergo nefanda, h. e. infelicia, horrenda etc. Coeterad vocis significationes. vide apud Caspar. Barthium Animadversion. ad Statium passim, ubi et multa de voce Nefas, ei affini, et in Sacris Gentilium multum usitatâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.